BASILICAE Martyrum et Angelorum

BASILICAE Martyrum et Angelorum
BASILICAE Martyrum et Angelorum
aliquoties memorantur Veteribus. Appellabant autem illi Basilicas Martyrum, Aedes Deo exstructas eiusque cultui unice dicatas, in Martyrum locis, in quibus aut passi sunt, ut aliquod eorum extaret monimentum, ut in illis sacris domibus Deum O. M. religiose colerent et invocarent; eique de Martyrum victoria gratias agerent, ac divinum eiusdem implorarent auxilium, quo et ipsi suffulti ad imitationem talium coronarum atque palmarum corroborarentur, seque invidem ad eam imitationem, ex martyrum memoriae renovatione adhortarentur. Vide Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 29. Angelorum vero Basilicae, solebant exstrui, in locis, in quibus Angeli apparuerunt, aut aliquid egregium gesserunt. Tum enim ibi, in honorem Dei Aedes sacrae exstruebantur, in quibus illi agebantur gratiae, pro tam conspicuo favoris sui signo, isque unice implorabatur, ut porro Angelis suis in ministerium nostri uti dignetur, ad quod eos constitutos esse Apostolus ait Hebr. c. 1. v. ult. Utrisque nomina quandoque Martyrum, Angelorumque propterea indita, uti docet Ioann. Forbesius Instructionum Historico-Theologic. l. 7. c. 2. §. 15. Postea vero in Basilicis huiusmodi alio spectari coepisse, discimus ex Rob. Bellarmino l. de Cultu 55. c. 4. ubi inter Basilicam et Templum distinguens, Templum quidem Deo tribuit, respectu sacrificii; eandem vero aedem, Angelo aut Sancto consecratam, ait, ut Basilicam, in honorem et cultum eorum: in quibus tum Deus, tum ipsi invocentur, iisque vota nuncupentur et preces, laudesque ac hymni ei offerantur. Qua de re vide Forbesium ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”